monumenta.ch > Plinius > sectio 147

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 148
{LXXVII} aurium inflammationi inponuntur, cum mellis exiguo et ruta mammis et luxatis, * anginae cum ruta et oleo *, cum cepa autem et sale et melle canis hominisque morsui. putamine nucis iuglandis dens cavus inuritur. putamen combustum tritumque in oleo aut vino infantium capite peruncto nutrit capillum; ideo ad alopecias sic utuntur. quo plures nuces quis ederit, hoc facilius taenias pellit. quae perveteres sunt, nuces gangraenis et carbunculis medentur, item suggillatis; cortex iuglandium lichenum vitio et dysintericis, folia trita cum aceto aurium dolori.